You are on page 1of 2

FÁBULAS

MULIER ET GALLINA
Mulier quaedam habebat gallinam nigram quae cotidie unum ovum
pariebat. Sed mulier nimis avara uno ovo contenta non erat, plus igitur
cibi gallinae nigrae inde praebuit. Sed gallina nimis pinguis facta desiit
omnino parere ova.
Haec fabula docet numquam nos avaros esse debere.

RUSTICUS
Rusticus quidam, nomine Nasica, habebat equum optimum et
velocissimum. Equum maioris pretii nemo inter vicinos habebat. Sed
Nasica vidit in vicino agro pulcherrimam vaccam statimque cogitavit:
talis vacca certe lac uberrimum dat et optimum". Equum igitur pro
vacca callidiori vicino offert et vaccam laetissimus adducit in villam.
Mox Nasica in proximo agro asellum videt nigerrimum. In fronte aselli
macula nitebat lacte candidior et lunae cornibus simillima. Vaccam igitur
reddit et asellum adducit. Postea in vicini prato vidit pinguissimam ovem:
"Ovis certe melior est asello; asellum reddam". Vicinus, providentior quam
Nasica, ovem libenter dat... Itaque anserem vicino reddit et gallinam ansere
minorem sed pinguiorem obtinet. In proxima cena Nasica gallinam edit. Sic
egentissimus factus est. Alios ditiores reddunt et ipsi pauperrimi fiunt.

SENEX ET MORS
Senex quidam, annis atque laboribus defatigatus, mortem magna voce in
auxilium suum his verbis vocabat:
- O mors, ad me festina, finemque impone malis et inopiae meae!
Mors senis preces audivit et laeta ad eum cucurrit.
- Quid conspicio? -clamavit senex terrore captus,
- cur ad me venisti?
- Ego sum mors, quam diu vocavisti.
- O mors, nondum cupio e vita decedere. Serius te vocabo. Rursus tunc
venies.

VULPES ET GALLUS
Gallus ferox sedebat in quaedam trabe stabuli cum nonnullis gallinis. Apparuit
callida vulpes et dixit:
- Laetissimam rem vobis nuntio. Nunc exstinctae sunt omnes dissensiones
quae olim inter animalia fuerunt: cervi ambulant cum leonibus, oves cum
lupis, canes cum felibus. Descendite vos et pacem atque amicitiam faciemus!
Tum gallus audacter:
- Laetissimam rem nobis nuntias, et canis qui nobiscum est, testis esto
amicitiae nostrae!
Territa est improba vulpes et dixit:
- Pax quae inter cetera animalia nuntiatur, nondum nuntiata est inter vulpes et
canes. Valete!

OVIS ET ASINUS

Ovis et asinus inter se colloquebantur. Ovis putabat


se esse feliciorem. Dicebat asino:
"Dominus tuus te saepe verberat; tibi gravissima onera imponit;
at meus mihi nunquam. Labor nobis nullus est.
Una tamen res me sollicitam tenet. Saepe unam nostrum dominus
secum
abducit nec ad nos unquam reducit".
Asinus, qui saepe ad urbem ovillas pelles vexerat,
intellegebat ovem in magno errore esse.
Asinus inquit ei: vita tua peior est. Domino tuo magna cura vestri
est,
mox vos occidit, ut tuam carnem amicis suis offerat.

1. palmis de palma-ae, palma, emblema de la victoria; 2. foret = esset, léase


productus esset; 3. molis de mola-ae, en pl. molino; 4. ite imperat. del verbo
eo; 5. quo, adv., a donde, depende de ibi.

You might also like